Erat autem uterque nudus, nec erubescebant. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum, sicut non erubescimus, si quis viderit manus, et caput, et pedes nostros. Inordinatus enim motus membrorum ipsa facit pudenda. Sic et pueri si videantur pudenda eorum non erubescunt, quia beneficio aetatis motum erubescibilem nondum senserunt: qui pudendus est et inordinatus, quia non sine peccato fit, nisi raro spe prolis excusatus; cum tamen excusari potest a peccato, rubore carere non potest. Unde sanctus Zacharias cum sanctam Elisabeth cognosceret ad gignendum sanctum praecursorem Domini, tamen videri noluit. Et quibusdam hic visum est Deum praecepisse utrique de abstinentia pomi, licet praeoccupatum sit.